

Liber Job*
Caput 6: Versus 10
Et haec mihi sit consolatio ut affligens.][Ibid.]Quasi quibusdam hic parcit, ut aeternum feriat; sed me hic non parcens feriat, quod est mihi consolatio. Timent enim sancti hic sibi parci. Quod haec non tumenti, sed humili mente dixit, ostendit in his.Nec contradicam sermonibus.Sermones Dei ad nos: non modo dicta, sed et facta, ut hic percussio Job; cui murmurando non contradicit, quia et quem feriendo tolerat, sanctum vocat.